Nebula matutina, crescente die leuata in nubes, caliginem dedit; umor inde ab austro uelut perfudit omnia; quae nihil admodum romanis, eadem perincommoda regiis erant; nam et obscuritas lucis in acie modica romanis non adimebat in omnis partes conspectum et umor toto fere graui armatu nihil gladios aut pila hebetabat; regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum