Tribuni uetera luxuriae crimina syracusanorum hibernorum et locris pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae captae reum accusarunt: filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus scipionem, tamquam in eius unius manu pax romana bellumque esset, ab antiocho cultum; dictatorem eum consuli, non legatum in prouincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum, quam ut, id quod hispaniae galliae siciliae africae iam pridem persuasum esset, hoc graeciae asiaeque et omnibus ad orientem uersis regibus gentibusque appareret, unum hominem caput columenque imperii romani esse, sub umbra scipionis ciuitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eius pro decretis patrum, pro populi iussis esse.