Huc accedit item, quoniam primordia rerum mollia constituunt, quae nos nativa videmus esse et mortali cum corpore, funditus ut qui debeat ad nihilum iam rerum summa reverti de nihiloque renata vigescere copia rerum; quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.