Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt in medium niti, sed terrarum atque liquoris umorem ponti magnasque e montibus undas, et quasi terreno quae corpore contineantur, at contra tenuis exponunt aeris auras et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis et solis flammam per caeli caerula pasci, quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum ne volucri ritu flammarum moenia mundi diffugiant subito magnum per inane soluta et ne cetera consimili ratione sequantur neve ruant caeli tonitralia templa superne terraque se pedibus raptim subducat et omnis inter permixtas rerum caelique ruinas corpora solventes abeat per inane profundum, temporis ut puncto nihil extet reliquiarum desertum praeter spatium et primordia caeca.