Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, in somnis eadem plerumque videmur obire: causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire, nautae contractum cum ventis degere bellum, nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum semper et inventam patriis exponere chartis.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum