Et muliebre oritur patrio de semine saeclum maternoque mares existunt corpore creti; semper enim partus duplici de semine constat, atque utri similest magis id quod cumque creatur, eius habet plus parte aequa; quod cernere possis, sive virum suboles sivest muliebris origo.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum