Post ubi equum validae vires aetate senecta membraque deficiunt fugienti languida vita, tum demum puerili aevo florenta iuventas officit et molli vestit lanugine malas; ne forte ex homine et veterino semine equorum confieri credas centauros posse neque esse, aut rapidis canibus succinctas semimarinis corporibus scyllas et cetera de genere horum, inter se quorum discordia membra videmus; quae neque florescunt pariter nec robora sumunt corporibus neque proiciunt aetate senecta nec simili venere ardescunt nec moribus unis conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum