Numquam potestdeesse quod scribam, ut omnia illa quae ciceronis implent epistulas transeam:quis candidatus laboret; quis alienis, quis suis uiribus pugnet; quis consulatumfiducia caesaris, quis pompei, quis arcae petat; quam durus sit feneratorcaecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum mouere non possint.