Satis constabat auctam ei adrogantiam foedum illud in propatulo servitium spectanti; quippe romae sueti discursus et magnitudine urbis incertum quod quisque ad negotium pergat: ibi campo aut litore iacentes nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus ianitorum perpetiebantur donec id quoque vetitum: et revenere in urbem trepidi quos non sermone, non visu dignatus erat, quidam male alacres quibus infaustae amicitiae gravis exitus imminebat.