Sed galba post nuntios germanicae seditionis, quamquam nihil adhuc de vitellio certum, anxius quonam exercituum vis erumperet, ne urbano quidem militi confisus, quod remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit; adhibitoque super vinium ac laconem mario celso consule designato ac ducenio gemino praefecto urbis, pauca praefatus de sua senectute, pisonem licinianum accersiri iubet, seu propria electione sive, ut quidam crediderunt, lacone instante, cui apud rubellium plautum exercita cum pisone amicitia; sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de pisone fama consilio eius fidem addiderat.