Quae laomedontius heros cuncta uidens magno curarum fluctuat aestu, atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc in partisque rapit uarias perque omnia uersat, sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia peruolitat late loca, iamque sub auras erigitur summique ferit laquearia tecti.