Dumque de insolentia collegarum meorum mecum cogito atque in alterum diem auxilio rosario lucius denuo futurus equi perfidi vindictam meditor, respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere meditullio eponae deae simulacrum residens aediculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum