Sed profecto tanta fuit in eo vis ingenii atque virtutis, ut id de romulo proculo iulio homini agresti crederetur, quod multis iam ante saeclis nullo alio de mortali homines credidissent; qui inpulsu patrum, quo illi a se invidiam interitus romuli pellerent, in contione dixisse fertur, a se visam esse in eo colle romulum qui nunc quirinalis vocatur; eum sibi mandasse ut populum rogaret, ut sibi eo in colle delubrum fieret; se deum esse et quirinum vocari.