Criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse quam a volscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad uires et arma habuerint, incursiones eo factas; nobiles homines in possessionem agri publici grassari nec, nisi antequam omnia praecipiant diuisus sit, locum ibi plebi fore.