Ea cum ad se quoque ueniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus uirginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, nunc per memoriam hieronis patris gelonisque fratris ne se innoxiam inuidia hieronymi conflagrare sinerent: nihil se ex regno illius praeter exsilium uiri habere; neque fortunam suam eandem uiuo hieronymo fuisse quam sororis neque interfecto eo causam eandem esse.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum