Ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum iam enim et nubilis erat uirgo profectus hasdrubal ut accensum cupiditate et sunt ante omnes barbaros numidae effusi in uenerem sensit, uirginem a carthagine arcessit maturatque nuptias; et inter aliam gratulationem ut publicum quoque foedus priuato adiceretur societas inter populum carthaginiensem regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur.