Sensere salapitani fraudem; et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio perfuga autem romanus erat ut sine arbitro milites quae uellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt; custodias uigiliasque in eam noctem intentius instruunt; circa portam qua uenturum hostem rebantur quod roboris in praesidio erat opponunt.