Ille consul profectus in hispaniam, ut hannibali ab alpibus descendenti occurreret in italiam ex prouincia rediit: tu cum hannibal in italia sit relinquere italiam paras, non quia rei publicae utile sed quia tibi id amplum et gloriosum censes esse sicut cum prouincia et exercitu relicto sine lege sine senatus consulto duabus nauibus populi romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, commisisti.