Haud negauerim propter non nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem suspectam esse uobis punicam fidem: multum per quos petita sit ad fidem tuendae pacis pertinet, scipio uestri quoque, ut audio, patres nonnihil etiam ob hoc quia parum dignitatis in legatione erat negauerunt pacem ; hannibal peto pacem qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor eam propter quam petii; et quemadmodum quia a me bellum coeptum est ne quem eius paeniteret quoad ipsi inuidere di praestiti, ita adnitar ne quem pacis per me partae paeniteat.