Apparebat quid ea oratio in concilio motura esset; nam et uenisse eos et quae agerent omnia legatis romanis deferebantur; et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse quinctio uisum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent romanae societatis aetolos, qui uocem liberam mittere aduersus regis legatum auderent.