Nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus omnia iam ferme mortalibus esse parata et, pro quam possent, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama, nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla pausa atque infestis cogi saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus, quae conlata foris et commoda cumque venirent; partim quod fluxum pertusumque esse videbat, ut nulla posset ratione explerier umquam, partim quod taetro quasi conspurcare sapore omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.