Cui dum pectendos praebet galatea capillos, talibus adloquitur repetens suspiria dictis: te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum expetit, utque facis, potes his inpune negare; at mihi, cui pater est nereus, quam caerula doris enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, non nisi per luctus licuit cyclopis amorem effugere.