Mota tamen videamus ait miserabile funus et patulis iniit tectum sublime fenestris vixque bene inpositum lecto prospexerat iphin: deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis inducto pallore fugit, conataque retro ferre pedes haesit, conata avertere vultus hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.