Proximus ausonias iniusti miles amuli rexit opes, numitorque senex amissa nepotis munere regna capit, festisque palilibus urbis moenia conduntur; tatiusque patresque sabini bella gerunt, arcisque via tarpeia reclusa dignam animam poena congestis exuit armis; inde sati curibus tacitorum more luporum ore premunt voces et corpora victa sopore invadunt portasque petunt, quas obice firmo clauserat iliades: unam tamen ipse reclusit nec strepitum verso saturnia cardine fecit; sola venus portae cecidisse repagula sensit et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam dis licet acta deum.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum