Si quid enim vel parsimonia vel provisione vel mercatura , honestati tamen conscia, congesserint, in usum pauperum atque egentium ministrari oportet aut id, quod ex eorundem ergasteriis vel tabernis conquiri potuerit et colligi, collectum id religionis aestiment lucrum.