Nam cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis autem non modo granum nullum, sed ne paleae quidem ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum aratores centuripini, qui numerus in agro leontino maximus est, unum in locum convenerunt, hominem suae civitatis in primis honestum ac nobilem, andronem centuripinum, legarunt ad apronium, eundem quem hoc tempore ad hoc iudicium legatum et testem centuripina civitas misit , ut is apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab aratoribus centuripinis ne amplius in iugera singula quam terna medimna exigeret.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum