Igitur, simul aduenit consul, primo ita compositus instructusque moenibus successit, tamquam idem quod ad milioniam fuerat certaminis foret; deinde, ut silentium uastum in urbe nec arma nec uiros in turribus ac muris uidit, auidum inuadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret; duas turmas sociorum latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet.
Wortschatz · Textstellen · App · Datenschutz · Impressum