Omnium primum liberos esse placebat macedonas atque illyrios, ut omnibus gentibus appareret arma populi romani non liberis seruitutem, sed contra seruientibus libertatem adferre, ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela esse, et, quae sub regibus uiuerent, et in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu populi romani habere se crederent et, si quando bellum cum populo romano regibus fuisset suis, exitum eius uictoriam romanis adlaturum, sibi libertatem.